AESTIVA Coena

AESTIVA Coena
AESTIVA Coena
apud Tertullianum de Anima c. 32. Thamnus et piscis fui (inquit) cur non magis pepo tam insulsus et chamaeleon tam inflatus? Plane ut piscis, ne aliqua sepulturae conditio reputesceret, assum se maluit in Aetnam praecipitando atque exinde in illo finita sit metensomatosis, ut aestiva cena post assum; (ubi de Empedocle loquitur, qui in ignivomam Aetnae voraginem se proiecit et ut Pythagoricae transmigrationis assertor a Tertulliano ridetur:) proverbialis locutio est cum duabus vocibus sequentibus, post assum; quam Pamelius in Figur. Proverb. Tertull. sic exponit, ut dicat, antiquos in cena solitos fuisse apponere quasdam assatas linguas, de quibus ipse autumat locutum fuisse suum Auctorem. Macro vero Aestiva cena, est in his verbis aestuans ac ardens rogus, qui inferorum seu funeris cena apud veteres Romanos appellabatur. Unde Catullus cecinit. Epigr. 60.
Vidistis ipso carpere e rogo coenma.
Et Persius, Sat. 6. v. 33.
------ Sed cenam funeris haeres
Negliget, iratus. ------
Sic enim Empedocles iam assus in flammis Aetnae, se in aestivam et ardentem funeris coenma exhibuit, etc. Vide Macrum utrumque Hierolexic. in voce Thamnus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”